monumenta.ch > Plinius > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 111
{XLIII} si sanguis per urinam reddatur, semen et asparagi et apii et cumini ternis obolis in vini cyathis duobus Chrysippus dari iubet. set id hydropicis contrarium esse, quamvis urinam moveat, docet, item veneri, vesicae quoque nisi decoctum; quae aqua si canibus detur, occidi eos. in vino decoctae radicis sucum, si ore contineatur, dentibus mederi.